monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 22, 18
Si enim vis scire, verbi gratia, anno quo Calendae Ianuariae quinta feria celebrantur, octavo Calendarum Octobrium die quota feria sit, dicito: October in Calendas CCLXXIIII; tolle VIII Calendas Octobres, remanent CCLXVI; adde quintam feriam quae fuit in Calendis Ianuariis, fiunt CCLXXI; partire per VII, septies triceni ducenti decus, septies octoni quinquagies sexies, remanent V; quinta est feria octavo Calendas Octobres.